Корисник:Domatrios/Српски курс латинског по Плинију

С Википедије, слободне енциклопедије

Изводи из Плинијеве књиге "Naturalis Historiae" који су везани за српску историју:

(Liber VI, vii, 19)
A Cimmerio accolunt Maeotici, Vali, Serbi, Serrei, Scizi, Gnissi. dein Tanain amnem gemino ore influentem incolunt Sarmatae, Medorum, ut ferunt, suboles, et ipsi in multa genera divisi. primi Sauromatae Gynaecocratumenoe, Amazonum conubia; dein Naevazae, Coitae, Cizici, Messeniani, Costoboci, Zecetae, Zigae, Tindari, Thussagetae, Tyrcae usque ad solitudines altuosis convallibus asperas, ultra quas Arimphaei, qui ad Ripaeos pertinent montes.

37
Artemidorus hinc detrahit XXV p. Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis Armeniam, determinatas ab oriente oceano Serico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico, patere qua cognitum est (xy) in longitudinem, in latitudinem (xy) prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto XXV p. tradunt.

54
primi sunt hominum qui noscantur Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant.

118
iunguntur his Arabes introrsus Eldamari, supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani et Masei Arabes; Gordyaeis vero iuncti Azoni, per quos [[Zerbis fluvius]] in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gaugamela, item Suae in rupibus. supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia, Stratonicea, Anthemus.

194
Regio supra Sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Aethiopas, Nisicathas, Nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. ab ea vero parte Nili, quae supra Syrtes Maiores oceanumque meridianum protendatur, Dalion Vacathos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, Cisoros, Logonporos ab Oecalicibus dierum V itinere, Usibalchos, Isbelos, Perusios, Ballios, Cispios

196
Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere in longitudinem ||· p., in latitudinem cum superiore Aegypto ||· Agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigationem, ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Aethiopicum VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen p. esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum diximus.

Liber V, xiv 68
A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iovis Casii, tumulus Magni Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio p. mox Idumaea incipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam circuitu tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est plaus modica. oppida Rhinocolura et intus Rhaphaea, Gaza et intus Anthedon, mons Argaris. regio per oram Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae duae, altera intus.

Liber IV, 81
a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Germani. Agrippa totum eum tractum ab Histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus in latitudinem, ad flumen Vistlam a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum nomen usquequaque transiit in Sarmatas atque Germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt. <br.

144
a Narone amne p. abest Epidaurum colonia. ab Epidauro sunt oppida civium Romanorum Rhizinium, Acruium, Butuanum, Olcinium, quod antea Colchinium dictum est, a Colchis conditum, amnis Drino superque eum oppidum civium Romanorum Scodra ab mari , praeterea multorum Graeciae oppidorum deficiens memoria nec non et civitatium validarum: eo namque tractu fuere. Labeatae, Senedi, Rudini, Sasaei, Grabaei; proprieque dicti Illyri et Taulanti et Pyraei retinent nomen. in ora Nymphaeum promunturium. Lissum oppidum civium Romanorum ab Epidauro p.

xxv 149
Pannoniae iungitur provincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri, Triballi, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae. flumina clara e Dardanis Margus, Pingus, Timachus, ex Rhodope Oescus, ex Haemo Utus, Asamus, Ieterus.

151
Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto.

Живот Плинија[уреди | уреди извор]

Плиније потиче из богате породице и школовао се у Риму. Са 23 године је ступио у војну службу у Германији. Напредовао је у служби до команданта коњице. По повратку у Рим, вероватно студира права, а до пред крај Неронове владавине када постаје прокуратор у Шпанији, живео је у некој врсти мировине, учећи и пишући. Његову оданост истраживањима и учењу је описао сестрић Плиније млађи. По ступању Веспазијана на трон, 69. године, вратио се у Рим и заузима значајне званичне позиције у власти.

Плинијев последњи задатак је била борба са пиратима у Напуљском заливу. Сазнавши за необичне облаке који се скупљају око планине Везув одлази на обалу да испита узрок и организује уплашене грађане. Ту подлеже испарењима и гасовима од вулканских активности и умире 24. августа 79. године, према писању његовог сестрића.